PULTRONES

PULTRONES
PULTRONES
apud Franciscum Tom. I. Opusc. de Vera et perf. Laet. p. 94. Recedite hinc Pultrones vilissimi et ite ad Hospitale: Italis Poltronii, Gallis Poltrons, dicuntur homines ignavi et timidi. An ab Italico poltro, i. e. lectus, quod sopori ac desidiae dediti, ut vult Landinus Comment. ad Dantis Infern. 24. An ab eorundem poltro, i. e. poletro seu puledro, quod pullum equinum notare diximus; ut Pultrones dicti sint, quod ad modum pullorum equinorum leviter agitati fugam arripiant, quod placet Octav. Ferrario in Originibus Italic. An sic dicti sunt, quasi pollice trunci, ut auctor est Salmas. de Trapezii. Foen. p. 784. Pro ignavis enim olim habitos, qui, ne militarent, sibi pollices truncabant: sed et hostibus captis interdum manuum pollices, ne amplius militare poslent, abscissos esse, diximus supra in voce Pollex. Vide quae hanc in rem habet Car. du Fresne in Glossar. ubi varios Auctores praeterea laudat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”